Latin
429.9 to 429.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 429.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Esse verò hunc Intellectum quasi duplicem; nimirùm, aut vt facultatem recipiendi perfectionem, siue habitum, vt materia recipit formam, vnde &dicatur νοῦt ὑλικὸς Intellectus materialis, qualis est etiam in pueris, aut vt habitum, seu perfectionem ipsam quae proinde dicatur νοῦς καθ ἐξιν, Intellectus secundum habitum, qualis in adultis, &exercitatis solùm reperitur. Istum posteriorem, hoc est Intellectum habitu esse, qui in Practicum, &Theoreticum diuidatur, quique dum reipsa operatur, seu intelligit, euadat, dicaturque νοῦς κατʼ ἐνέργειαν, Intellectus secundum actum: Esse enim Intellectum materialem quasi inexercitatum, ac rudem; at Intellectum habitu esse quasi artificem qui operari ex seipso possit. Quòd Intellectus autem materialis, siue potestate dicatur etiam παθητικὸς Passiuus, seu patiens, ideò esse, quod quicquid habet rationem materiae, etiam patientis rationem habeat. Hasce ergo omneis denominationes proprio cuiusque hominis Intellectui attribuit. Ad generalem, seu agentem quod spectat, contendit ipsum illud esse, quod ait Aristoteles, hoc est, quasi lucem, qua 430 PHYSICA Sectio III. Membrum Posterius. Liber IX. esse Intellectum agentem generalem, vel ea qua Intellectus patiens, seu potestate adiuueratione, quòd si Intellectus agentes essent tur, vt fiat Intellectus actu, seu intelligendi plures, numerove distincti tanquam, tum tanhabitum acquirat, réque ipsa intelligat.