Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 44
Unproofread scanNot analysed yet
Spirandi mutare vias, quotiésque mouetur,
Has finire potest, illas aperire cauernas.
Siue leues imis venti cohibentur in antris,
Saxáque cum saxis, &habentem semina
flammae
Materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, Antra relinquentur sedatis frigida ventis. Siue bitumineae rapiunt incendia vires, Luteave exiguis ardescunt sulphura flammis;
Nempe, vt Terra cibos, alimentáque pinguia
stamma
Non dabit, absumptis per longum viribus
aeuum,
Naturaeque suum nutrimen deerit edaci;
Non feret illa famem, desertáque deseret
igneis.
Verùm, quia locus de Aetnae incendio est
Poëtis omnibus solemnis, vt adnotauit Seneca; praetereundum sanè hoc loco non est, quod habere Lucretium de illo iam innuimus; maximéque cùm illud possit accommodari caeteris. En ergo primùm vt se accingat:
Nunc ratio quae sit, per fauceis montis vt
Aetnae
Exspirent ignes interdum turbine tanto,
Expediam: neque enim media de clade
coorta
Flammae tempestas Siculùm dominata per
agros
Finitimis ad se conuertit gentibus ora,
Fumida quom caeli scintillare omnia templa
Cernentes, pauida complebant pectora cura,
Quid moliretur rerum natura nouarum,