Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
An verò cladem significat, de qua sic D. Augustinus: Legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis vertice, vsque ad littus proximum decurrentibus ita feruisse mare, vt rupes exurerentur, &pices nauium soluerentur. Hoc vtique non leuiter noxium fuit, quamuis incredibiliter mirum. Eodem rursùs Aestu ignium tanta vi fauillae scripserunt oppletam esse Siciliam, vt Catanensis vrbis tecta obruta, &oppressa diruerit: qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei rela xauere Romani. Feruores, &fauillas audis, quibus similes nuper, &non rarò olim ex Vesuuio; itémque ex Hecla Islandiae, Quitto Peruuiae, aliisque locis saepe prodiere, sed non adiiciuntur illae tenebrae, de quibus Cicero: Nos autem tenebras cogitemus tantas, quantae quondam eruptione Aetneorum ignium finitimas regiones obscurauisse dicuntur; vt per biduum nemo hominem homo agnosceret; cùm autem tertio die Sol illuxisset, tum vt reuixisse viderentur.