Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 455
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur itaque tota acquisitio, deperditióque habitus penes cerebrum, &Phantasiam, subiectum putà corporeum stare. Habitus nempe acquisitio subiectum supponit cum aliqua rigiditate, quae variis tamen actibus infringi sic valeat, vt in flexilitat em vertatur, quemadmodum de Habitu loquentes declarauimus. Quare &potest solùm Phantasia, vel cerebrum potiùs, huius modi esse subiectum; nam ipse quidem Intellectus, subiectum incorporeum, nulla esse potest rigidirate, quae repetitis actibus infringatur, edometurque, vnde &Intellectus flexibilior euadat. Intellectus sanè, cùm partibus careat, non per parteis perficitur, sed est ab initio, &ex sua natura plena, perfecta que intelligendi vis, quae non accedente ali quo habitu intelligat magis, sed sit ipse potiùs quasi habitus ad intelligendum semper comparatus. Ac ideò videtur Aristoteles rem quasi acu tetigisse, cùm agentem illum suum Intellectum habens quasi lumen, habuit praetereà quasi habitum quemdam. Patet scilicet talem habitum non intelligi ab eo quidquam acquisitum; sed cùm Intellectus ille agens sit lumen, quod semper illustrare praestò sit, ideà se habere illum voluit instar habitus in artifice, cui vbi organum dederis, vt cithari. stae citharam, illicò agere sit paratus. Quò sit, vt dicat quoque Intellectum talem sub lre, qualem ars ad materiam, rationem subit. Ita nimirùm dicere licet, vt citharistes habet in se citharae pulsandae peritiam, ac nisi artem prodat, defectum esse non ipsius, sec solummodò vel absentiam, vel dispositionem Ptauam citharae; pari ratione Intellectum es le abundè ex sua natura instructum, vt intelligat, Phantasmaribusve vtatur; ac nisi fa clat, non per ipsum stare, sed in causa esse vel absentiam Phantasmatum, vel ipsorum imperfectionem. Quamobrem &vt non ex parte citharistae desideratur aliquid, sed exigitur solùm, vt cithara adsit, &ad pulsationem Probè comparetur; sic non ex parte Intelle ctus desiderari aliquid, sed solùm vt Phantasmata in Phantasia dentur, &,si imperfectè se habeant, vt ab Intellectu vsurpari depitè possint, perficiantur. Quaeso verò, cùm Intellectus aut hebes, aut tardus ad intelligendum esse dicitur, id-ne penes ipsum dePeat accipi, qui expers materiae cùm sit, neque acutior fieri, neque mobilior valeat; &non potiùs penes ipsum, cui addictus est, organum, hoc est Phantasiam, vel cerebrum, speciebus, vestigiisve rerum imperfectissimè instructum, ac praeditum spiritibus, qui vel confusè, vel segniter per ipsa vestigia discurranti Fac enim, vt vestigia in cerebro inconfuimpressa sint, speciésque adeò in Phantasia uiconfusè eluceant; tum Intellectus res inrenfusè, perspicuéque intelligit.