Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 456
Unproofread scanNot analysed yet
Fac vt veDIHT stigia non vno actu, sed pluribus quasi incul centur, adeò vt deleri non facilè possint, &spiritus discurrere per ipsa liberrimè valeant, ac species proinde in Phantasia expeditè occurrant, &colluceant; tum Intellectus expeditè, faciléve intelliget, eóque modo esse acquisitus intelligendi habitus dicetur; acquisitus inquam, non ipsi Intellectui (aequè enim semper ex se ad intelligendum comparatus est) sed Phantasiae, aut cerebro, neque enim, nisi repetitis actibus, aut constantia in cerebro vestigia, aut obsecundantes in Phantasia species ipsi Intellectui ministrandae parantur. Ex eodem rursùs capite patere videtur Mermoriam, quatenus est quidam specierum thesaurus, non penes Intellectum, sed penes Phantasiam, aut cerebrum esse. Quod enim distinguere solent in nobis duplicem Memoriam, Sensitiuam vnam, Intellectiuam alteram; eatenus esse verum potest, quatenus nunc ipsi Phantasiae praesertim inseruit, nunc Intellectus pro suo arbitrio, ac iuxta species, quibus modum adhibuit, illâ vtitur. Quippe idem semper argumentum recurrit, quo constat deletis in Phantasia speciebus, vestigiisve in cerebro, ac memoriâ adeò sensitiuâ abolitâ, non superesse alias species, neque proinde vllam Intellectiuam Memoriam qua recordari rerum possimus. Dicere enim super esse &species, &Memoriam hanc, sed non apparere defectu Sensitinae Memoriae, citra cuius actionem, cooperationemve ipsa otiosa sit: gratis omninò assumitur, neque potest experimento, rationeve vlla conuinci Non est proinde, quorsum heic multa circa Memoriam subiiciamus; cùm de Phantasia disserentes rem satis abundè praestiterimus: id vnum obseruo, quod obiter dixi, Intellectum pro suo arbitrio, itemque iuxta species modificatas illâ vti. Dignum enim est consideratione, vt iam quoque attigimus, quòd cùm Phantasia imaginando, necessitate quadam sequatur eum specierum fluxum, seu quasi torrentem, quem agitatio continens, inconstánsque spirituum facit, veluti non modò in insomniis, sed etiam quoties per vigiliam nosmet negligenter habemus, Phantasiáque sibi permittitur, sit: ipse Intellectus interuenit, qui talem fluxum inhibet, cogitque Phantasiam imaginari alia, quàm quò impetus illam rapit. Nempe, dum prolixa, v. c. oratio recit anda ex ordine est, Phantasia quidem aliis speciebus intercurrentibus mouetur, ac nisi caueatur, ab illis abripitur; sed Intellectus, cui res est curae, Pharasiam ab illis diuertit, interruptamque seriem &resumere, &prosequi cogit: "ies illa aliò vocatur, toties ipsam &reuocat, &intra metas praescriptas tenet: vt hac proinde ratione dici Intellectiua Memoria possit, quae ab Intellectu ita regitur. Dignum &illud, quòd cùm plurima, quae in imaginationem minimè cadunt, intelligamus, nihilominùs apposit è quoque meminisse eorum possimus. Sed nimirùm, quemadmodum mox quoque antè deduximus, illa addicuntur quibusdam speciebus, quae ad hoc destinatae, acommodatae, 436 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber IX. ac veluti modificatae, repeti memoriâ non tam proprietates, quàm res ipsae, vt obiecta possint, quin Intellectus ea repetat, quae illis sic exhibentur, vt nullum fingi velamen posquasi addixerit; vnde, &,vt ipsorum memisit, quod illas occultans remouendum sit.