Latin
493.4 to 493.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 493.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim non modò fames, quae citra opinionem excitatur, cupiditas cibi naturalis est; sed naturalis etiam est cupiditas bi habendi suo tempore, quod opinio an licipat ex prouisione futurae famis; ac non Psa modò, verùm etiam cupiditas habenee ad cibum coëmendum necessariae pecuae, si cibus quidem, nisi pecunia interce nente haberi non possit. Nihil est necesse adsere de Fuga Cupiditati tam naturali, quàm Gassendus de Animalibus. inani opposita; quoniam fuga nihil aliu est, quàm auersio, siue recessus ab eadem indigentia, quae vt tollatur, cupiditas se quitur; adeò vt Anima quasi operâ vnâ &per fugam auertatur ab indigentia, quae molestiam parit; &per cupiditatem conuertatur ad rem, quae indigentiam tollens voluptatem faciat; quo fit, vt cuius rei cupiditas naturalis est, indigentiae eius fuga sit inanis. Quod superest autem, cùm Cupiditates naturales, ac necessariae paucae omninò sint (eae quippe dumtaxat sunt, quae ad Animalis conseruationem, incolumitatem, integritatem pertinent, ac sunt proinde earum rerum, quae famem, sitim, frigus, ac vniuersè molestiam ab opinione non pendentem depellunt, &ad sensum gustus, tactúsque potissimùm spectant, quatenus Animal non potest sine his esse sensibus) quae cupiditates tamen naturales, sed non necessariae sunt, plures longè exsistunt. Tales enim sunt non modò quas dixi, lauriorum ciborum, &comptiorum vestium; sed cupiditas etiam venereorum (alioquin sanè necessaria conseruationi generis) potissimùm verò, quae vulgò libidinis nomine venit, &cupiditates rerum caeteros sensus pascentium, vt suauium odorum, sonorum, colorum, &maximè quidem, dum sensus afficiuntur oppositis: nam naturale quidem est velle à molestia ab iis creata eximi; at necessatium minimè est res suaueis idcircò sentire. Pertinet verò etiam ad hoc caput Cupiditas sciendi; quatenus naturale est quidem velle abigere ignorantiam, quae scientiae indigentia est, ac illarum maxime rerum, quae necessariae, vtilésque ad transigendum vitam sunt; at necessarium minimè est scire tam multa praetereà, quae homines vulgò desiderant scire.