Latin
493.9 to 493.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 493.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Denique autem cupiditates inanes innumerae sunt, pro varietate scilicet rerum, quae neque necessariae sunt, neque naturam quicquam afficiunt; &cùm varia sint genera, ad quae reuocari aut soleant, aut possint; praecipua tamen duo esse videntur, Cupiditas putâ honoris, &gloriae; &Cupiditas opum, ac pecuniae, quibus moris est nomina indere Ambitionis, &Auaritiae. Vt alias autem diuisiones tam Cupiditatis, quàm Fugae praeteream, ac speciatim illam, qua Cupiditatum aliae dicuntur corporis, seu partis brutae, ac inferioris; &fere nomen Cupiditatis, Libidinisque retinent; aliae Animi, siue partis Rationalis, ac superioris, quae &ferè veniunt Voluntatis, Desideriique nomine (vtcumque Cicero Desiderium ex Stoicorum mente libidinem eius, qui nondum adsit, videndi, definiat) vt ista, inquam, praeteream, obseruare praestat, spectare ad hunc locum videri non affectus modò, quibus aliquid nobis cupimus, aut nolumus, refugimusve; sed illos etiam, quibus aliquid cupimus, aut nolumus alteri. Non sanè, quòd non aliquid ex re, quam alij volumus, nolumusve in nos redundet; sed quòd res non ita ad nos spectet, quin aut primariò alium respiciat, aut quomodocumque ad eum referatur. Hac de causa occurrunt heic primùm Beneuolentia, &Maleuolentia. Siquidem nihil aliud est 494 PHYSICAESectio III. Membrum Posterius. Liber X.