Latin
497.5 to 497.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 497.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Inde est enim Plautinum illud, Eadem nos formido terrore timidas impulit; Suidianum illud, trepidat pauida formidine pectus Ilid Virgilianum, Ancipiti mentem formidine pressus, Obstupui. Iam Effectus Spei praecipuus est erectio Animi, &alacritas ad agendum. Quia enim Speest quaedam futurae voluptatis praesensio idcircò tenet Animum ad futuram illius fruitionem erectum, seu quasi intentum, atque comparatum. Et quia, vt vetus dictum est, Dij laboribus omnia vendunt; ideò ipse efficitur laborum quasi lenimentum, molestlas omneis dulcore quodam veluti praegustato condiens, Animúmque ad quidvis neGassendus de Animalibus. cessarium agendum ita comparans, vt ad ex sequendum alacer, seu promptus, vltroneús que enadat. Heinc non modò agricolas vt Poëta loquitur, Spes alit, sed omneis pror sus homines, quicquid penè agant, fouet, sustentat, subleuat; cùm nihil sit, quod non spe mercedis, gloriae, cuiusvis rei, e qua voluptas demeti possit, operentur. Certe quod de Spe in Pyxidis Pandorae fundo proditum est iure percrebuit; quoniam nihil est magis secundum naturam, quàm vt inter vitae labores Animus quidpiam cogitet, ex quo spem bonam concipiat; quasi nempe non sit solamen praesentius, quo molestiam omnem deliniat; vnde &sibi adulatur, séque ipsum potiùs deludit, quàm vt non spei quidpiam affulgeat; ac nulla est proinde in malis consolatio acceptior, quàm si aliquid ostendatur, ex quo bonam spem concipere liceat. Effectus alius Spei esse videtur Inquietudo; solent enim qui sperant, vt moram impatienter ferre, ita irrequieti esse; verùm, quòd sperans inquietus sit, id non ab ipsa praecisè spe habet; sed partim quidem ab adiuncta, vt dictum est cupiditate, quae quovsque fuerit bonum consequuta, exstimulare non definit: partim ab adiuncto, vt etiam dictum, metu, qui interuenit, ne dum aduentus boni differtur, quidpiam intercurrat, quod ipsum auertat; vnde &quae tum fit species Metus, Sollicitudo dicitur. Quod superest enim ipsa praecisè spes inquietudinem potiùs temperat, dum &cupilitatem non inanem fore suggerit, &sese opponit ingerenti se metui.