Latin
497.9 to 497.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 497.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo proinde efficitur, vt nullus sit Animi affectus qui sit non modò innocentior, sed etiam conducentior quàm Spes, si ipsa quidem secundum se, suamve naturam spectetur. Dico autem secundum se; quoniam alioquin ex accidenti, ac provt inconsiderantia, cupiditásque nimia securam tam facit, illud trahere mali potest, quòd Mens non satis caueat ab iis casibus, qui &spem frustraneam faciant, &poenitentiam seram inducant. At verò effectus praecipuus Metus ipsa est Animi deiectio, lentitudóque ad operandum, Est enim metus, vt etiam Antiqui dicebant, Praemolestia quaedam, ac ideò tenet Animum prae sensu futurae molestiae demissum. Lentum autem facit, quòd ipse quoque molestiae deuitandae labor molestus sit, &malum majus, quàm ventura porrò molestia reputetur. Ac videntur quidem prae metu multa alacriter, animoséque peragi; sed quod ad agendum addit stimulos. non ipse est praecisè metus, sed adiuncta spes vt suscepta actio malum, quod timetur, auertat: nam metus, quantum est ex se, exanimat potiùs, quàm animos addat. Et videmus certè, vbi nulla euadendi malum spes est, sicque metus efficitur summus, tantum abesse, vt tunc metus summos addat animos, vt etiam prorsus adimat, sicque efficiantur species memoratae, pauor, conturbatio, consternatio &c. vt proinde intelligamus nullum esse affectum sua ex natura nocentiorem, quàm metum; licet interdum ex accidenti, &ob adiunctam mali deuitandi cupiditatem, illius boni causa sit, vt Mens &consultet,, &requirat media quibus malum aut auertatur, aut imminuatur, aut leniùs feratur. Tt 3 Quo 498 PHYSICAESectio III. Membrum Posterius. Liber X. Quoniam porrò iam dictae illae grauioris Menarratur, addente hoc quasi prodigium Printus species ob effectus varios solent subdistincipis Animum flexisse, qui ei proptereà &vegui; ideò adnotari heic debet, generalem honiae, &vitae gratiam fecerit) ex eo esse potest.