Latin
50
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 50
Unproofread scanNot analysed yet
Quò attinere putes id, quod Plinius refert de singulari portento, quod in Mutinensi agro contigisse in Hetruscorum libris inuenit Namque, inquit, montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo assultantes, recedentésque; inter eos flamma, fumóque in caelum exeunte in terdiu; spectante è via Aemylia magna Equitum Romanorum, familiarumque, &viatorum multitudine. En &quod ad Pulsum, siue Succussionem pòst incita quom vis Exagitata foras erumpitur, &simul altam Diffindens terram magnum concinnat hiatum. In Tyria Sidone quod accidit, &fuit Aegis In Peloponneso; quas exitus ipse animai Disturbat vrbeis, &Terrae motus obortus. Multáque praeterea ceciderunt moenia magni Motibus in terris, &multae per mare pessum Subsedere suis pariter cum ciuibus vrbes.