Latin
50
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi, quod de Sidone ait, confirmatur à Posidonio, dum apud Strabonem scribit vrbem sitam supra Sidonem Terrae- motu absorptam fuisse, &ipsius Sidonis corruisse propemodum bessem. Quod autem subiicit de Aegis, intelligere videtur cladem Helices, &Burae Aegis Peloponnesiacis vicinarum, apud Veteres celebrem. Longum foret enumerare loca Terrae-motu absorpta. Memorat Plinius vt maximum, duodecim vrbeis Asiae principatu Tiberij vna nocte plureis prostratas. At ne memorem longè in Neapolitano Regno temporibus nostris subuersas; Ecce anno huius saeculi IV. ac VII. Kalend. Decemb. non procul Lima in Peruuia, is Terrae-motus contigit, quo non est proditus immanior. Optimus è Iesu Societe Furnerius sic illum describit, vt vrbeis, monteis, flumina omnia susquedeque, horae octante peruerterit; &tractu quidem leucarum trecentarum secundum littus, septuaginta in continentem; tamet si Seneca prodiderit nunquam Terrae motum vltra ducenta milliaria extendi. Adnotandum verò debuisse cauernas subterraneas sic communicare inter se debuisse, vt conceptus ignis in Onrate monte (qui ab aliquo iam tempore cineres eructabat, quique tum primùm coepit commoueri) per cuniculos quasi serpserit, ex ordinéque succenderit. Heinc profectò minùs admirabere lacus, fonteisque, &fluuios, vbi priùs non fuissent, enatos narrari, vbi priùs fuissent, euanidos factos. Huiusmodi quippe Terrae-motus, &aquis subter terram decurrentibus patefaciunt exitum; &aquis super fluentibus voragines aperiunt; &vtrisvis moleis opponunt, alueósque sic obstruunt, vt &lacunas pariant, &ad quaeritandum; parandumque alueos recenteis compellant.