Latin
51.1 to 51.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 51.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. Aquarum De Maris Salsedine, &varijs proprietatibus Aquarum. ISCE de Calore praemissis, sequitur dicamus de Salsedine qua &plurimi fontes praedit sunt, &Mare quoque vniuersum. Ac fonteis quidem quoattinet, intelligetur ex infra dicendis reddi aquas illorum salsas, dum mineras salis praetermeant, quae ita sunt sub terris multae, vt non paucae quoque sese in superficiem producant, &in colleis etiam, monteisque assurgant. Heinc enim plurimae nationes, &Mediterraneae praesertim, non alio sale, quàm fossili vtuntur, cùm &alicubi effodiatur adeò elegans, vt ex eo vasa, moniliáque perpulcra fiant; cuiusmodi est inter caeteros Sal Ege lastae non modò Plinio memoratus, sed Ca- lib. 2. cap. 23. toni etiam, adnotante Agellio in citeriore Hispania; ex quo etiam-num sunt (instar Coromeni in India) reditus admodum insignes. Potest verò subinde non incommodè intelligi causa quamobrem fontes aliqui magis, minúsve salsi scaturiant. Cùm verisimile enim sit qualescumque aquas, donec salis rupeis, minerasve praetereunt, euadere ex aequo salsas, quatenus nulla aqua potest foeta salis fieri, nisi ad certam vsque mensuram, docet nos experientia has aquas salem praeterlapsas tantò minùs salsas posteà scaturire, quantò illis deinceps fuerit dulcium aquarum ampliùs commistum. Heinc enim est, cur soleant altè ad fonteis salsos defodere, vt dulces riuuli secernantur, &aqua puriùs salsa hauriatur: veluti in fonte Moriensi quatuor ab vrbe Dinia leucis; cuius aquam, dum quam maximè potest hauritur pura, experti sumus esse duodecies aqua maris nostri (Massiliotici nimirùm) salsiorem, hoc est quàm maximè superare dulcem potest; nam &cùm euaporata certa illius quantitate, qua vas oppletum fuerat relictum sal accepissemus, id vix totum deinceps potuit à pari aquae dulcis quantitate exsolui. Quanquam veritatis amore illud est adnotatu dignum accepisse nos plenam phialam Moriensis aquae huiusmodi, eandémque pòst, dulci fontana opplesse; &cùm deprehendissemus salsam pendere vncias quatuordecim cum ses-quidrachma; dulcem autem vncias duodecim cum quatuor drachmis, sícque contineri solùm in illa deberet vncia salis vna cum quinque drachmis ac semisse; nihilominus remansisse euaporatione perfecta vncias salis duas cum drachmis quinque, &semisse.