Latin
51.9 to 51.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 51.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
de suquoque, cum copulari etiam possent plaeraque perst, loca mediterranea, &plana praesertim, ac ideò minùs cauernarum, succorúmque illorum concretorum habentia. Aliquid demùm de tempestate, qua Terrae-motus creditur potissimum contingere; Verùm cùm experientia probet quacumque indiscriminatim tempe state contingere; frustrà esse videtur, quòd Aristoteles concuti ait vt plurimùm Terram &caelo tranquillo, &noctu, &Vere, Autumnóque, &paullò ante defectum Lunae, &consimilia huiusmodi. Quo eodem modo id, quod habet de Aquilone, &Austro confligentibus, cùm Achaiae ora commota est, videri potest casu effectum; &fortè quidem ob varios oppositósque halitus, qui Terrâ nonnihil variis in locis dehiscente eructati fue rint. Plaerumque certè non modò venti, verùm etiam flammae comparent; quae &nisi semper visantur, ideò esse potest, quòd tametsi Terra latè succutiatur, ac tremat flamma tamen locis angustis, &plaerumque inuiis, incultisque exspiret; aut quòd terra superposita succussa, variéque hiscente, it& subintret in rimas, &minutatim conci datur, vt particulae singulae mole oppressae, Gassendus de Inanimis. discutiendóque impares obruantur, nec conDe Maris spicuae fiant. Salsedine, &varijs proprietatibus