Latin
635.1 to 635.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 635.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Reuocauit enim me cogitationi aptae traditum &iturum, si licuisset, vlteriùs. Innabat de aeternitate animorum quaerere, imò me herculè credere. Credebam enim facilè opinionibus magnorum virorum, rem grauissimam promittentium magis, quàm probantium. Dabam me spei tantae iam enim fastidio mihi; iam reliquias aetatis infractae contemnebam, in immensum illud tempus, &in possessionem omnis aeui transituris; cùm subito experrectus sum, Epistolâ tuâ accepta &tam bellum somnium perdidi; quod repetam si te dimisero, &redimam. Quippe ex hypothesi quoque facta, non concessa, quòd opi nio haec somnium sit, non eiusmodi tamen est, quod vitam turbet, nigrore suffundat, &c. cùm oblectationis potiùs tantae sit, vt ille, Epistolâ conscriptâ, resumere ipsum constituerit. Praetereo quae dicta ad Lucretium sunt, posse eadem dici ad Plinium, cuius illa est querela non absimilis, Quae malum, ista dementia est, iterari vitam morte? Quaeve genitis quies vnquam, si in sublimi sensus animae manet, inter Inferos vmbrae? Perdit profectò ista dulcedo, credulitasque praecipuum naturae bonum mortem, ac duplicat obitus, si dolere etiam postfuturi aestimatione euenit. Erenim, si dulce viuere, cui potest esse vixisse? Nimirum, seu quis malus est nulla ipsi quies neque in sublimi, neque in Inferis debetur, sed tunsio perenhis, dolórque ex post-futuri aestimatione; seu bonus, non perdit profectò in illo credulitas naturae bonum, cum illud potiùs amplificet; neque duplicat obitus, cùm vitam poriùs ingeminet; ac si viuere dulce est, non dulcissi mum non sit vitam breuem cum intermina bili commutasse. Verùm redeamus ad Lucretium, experiamúrque quàm parum virium illius argumenta habeant, quibus congerendis hic fuit praetextus. Videlicet cum iis euersis, euersa simul, quae aliorum sunt, tanquam ipsis non absimilia, erunt. Ita praefatus igitur, Nunc age natiuos animantibus, &mortaleis Esse Animos, Animásque leueis vt noscere possis, &c.