Latin
635.5 to 635.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 635.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Primum ecce ex eo deducit, quòd Animam (quo nomine Animum etiam comprehendit) velit esse corpoream, constareque ex Atomis longè tenuioribus, mobilioribusque, non modò quàm aquam, verùm etiam quàm nebulam, aut fumum; quippe cùm percellatur rebus nebulâ, fumóque tenuioribus (vt-putà eorum simulacris, ex quorum per somnum appulsu res eiusmodi cogitamus) ac ideò necesse sit illam dissipari, quàm ista faciliùs; quod vidimus quoque superiùs assertum ab aliis, Principio, quoniam tenuem constare minuti Corporibus docui, multoque minoribus esse Principiis factam, quàm liquidus humoaquat si Aut nebula, aut fumus (nam longè mobilitate Praestat, &à tenui causa magis ista mouetur: Quod genus in somno sopiti, vbi cernimus alta Exhalare vapore altaria, ferreque fumum, Nam procul haec dubio nobis simulacra genuntur Nunc igitur quoniam quassatis vndique vasis Diffluere humorem, &latices discedere cernis; Et nebula, ac fumus quoniam discedit in auras; Crede Animam quoque diffundi, multóque perire Ocyus, &citiùs dissolui corpora prima, Cùm semel ex hominis membris ablata recessit Quippe etenim corpus, quod vas quasi con stitit eius, Cùm cohibere nequit, conquassatum ex aliqua re, Ac rearefactum detracto sanguine venis; Aëre qui credas posse hanc cohiberier vllo, Corpore qui nostro rarus magis an cohibessit? Enimverò argumentum supponit rem minimè veram, miniméque concedendam; corpoream nempe, contextamque ex Aromis Animam esse; cùm opposirum monstratum iam sit, saltem quod spectat ad Rationalem praestantioremque illam partem, quae Animus propriè, ac Mens dicitur. Quamvis autem mens in corpore degens cogitet non modò nebulam, ac fumum, sed etiam indiscriminatim reliqua omnia corpora; nihiloninùs non tam ipsa est, quàm Phantasia, seu imaginatrix facultas, quae corporeis eorum simulacris percellitur; ipsa autem, facultas superior, ac imaginandi vim eminenter continens, vtitur absque sui passione iisdem imaginibus recep tis in Phantasia ad cognoscendum corpora, ipsaque reuerâ cognoscit.