Latin
653.1 to 653.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 653.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Id nempe quasi facta deinceps vegetior Philosophia, deprehenderit praeter Animi inclusionem in corpore exstare alium carcerem, cui magis propriè, quàm cor pori conueniat Inferorum nomen. Heinc non obstat demùm, quòd illi circalpoenarum genera circumstantiásque errauerint; satis esse debet, quòd Fidei Sacrae consonanter agnouerint &esse aliquos Inferos, &exigi in iis tam ab Animis improborum aeternas poenas, quàm à caeteris purgatione indigentibus temporaneas. Quid, verò quòd etiam cùm ex Sacra Fide Animorum tortores habeantur Cacodae mones, non modò Poëtae illos adumbrarunt, non modò Alastoribus, Eumenidibúsque, seu Furiis, sed Philosophi quoque iis quasi Carnificibus, qui apud Platonem dicuntur ἄνδρες ἄγριοι, καὶ διάπυροι ἰδεῖν, homines feroces, aspectúque ignei, seu horribiles. Vbi quod ille ait istos rapere scelestum Ardyaeum, eiusque simileis, &manibus, pedibus, ceruicéque reuinctis eos prosternere, excarnificareque, &extra viam raptaros Aspalathi spinis laniare, indicando semper praetereuntibus quam ob causam talia patiantur sicque traducantur, vt demum coniiciantur in Tartarum; id penè esse dixeris, quod B. Cyrillus Alexandrinus ait, AEthiopat illos Daemonas Animam ab Angelis sanctis destitutam innadere, ipsamque, crudeliter ferienteis, in terram tenebrosam, &caliginosam, in insimas infernorum carcerum parteis, in Erebi custodiam praecipitem deiicere. Cumque rursùs ex Sacra Fide Animorum in Inferis eruciatus ab igne potissimùm sit (proptereà enim impij mitti leguntur in ignem aeternum; in gehennam ignis inexstinguibilis; in stagnum ignis, &sulphuris, &c.) id esse adumbratum à Platone videtur, dum apud illum Phlegeton, hoc est flagrans ille ardore igneo fluuius dicitur in Tartarum è reglone aquae Acherusiae influere. Huius certè fluuij occasione, citat Prophetam. Eusebius, hoc identidem inclamantem, Quis poterit habitare in vobis cum igne deuorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? ac rursus aientem, Et conuertentur torrentes eius in picem, &humus eius in sulphur; &erit terra eius in picem ardentem; nocte, &die non exstinguetur; in sempiternum ascendet fumus eius, &c. Et cùm Scriptura Sacra doceat purgationem quoque Animarum igne praesertim fieri (propterea enim legimus, vniuscuiusque opus manifestatum iri, cùm quale sit ignis probaturus est, &si cuius opiis arserit, illud detrimentum passurum, sed illum tamen saluum fore, verumtamen quasi per ignem) id videtur quoque esse adumbratum illo Ethnicorum loco purgatorio, in quo iuxta Sacrorum ritus, quibus purgationes, adnotante Seruio, peragi erant Gässendus de Animalibus.