Latin
653.6 to 653.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 653.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
solitae aut aëris ventilatione, aut aquae abluDe Starte tione, aut taeda, &sulphure; creditum fuit Animae post Animas non aëre, &aqua modò, verùm ig. Mortem. ne etiam expiari; inde enim illud Virgilia in 6. Aeneid. num est, Aliae panduntur, inane is Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus; aut exuritur igni. Neque verò interim mirum, si illi reliquerunt adhuc Animae crassamentum quoddam corporeum, cuius occasione pati ab igne, aliisque rebus cruciantibus posset (cùm non caperent scilicet, quî posset res purè incorporea à corporea re affici, &cauere tamer id vellent, quod caeteros inter, Cicero obiicit ea apud Inferos fingi, quae sine corporibus tamen neque fieri possunt, nec intelligi) Non, inquam, id mirum, quando &ex Sanctis Patribus nonnulli Animas idcircò fecere corporeas, ne pati ipsas aliquid à corporibus miraremur, &fuere etiam aliqui, qui eas retinere hominis figuram, qua agnoscantur, censuerint; &Philoponus, Iren. lib. 2. quasi iis adhaerens (Christianus quippe) ne- cap. 3. cessarium duxit vt cum crasso hoc corpore non exueret Anima σωματικὸν σῶμα, spiritua- praef. in libb le corpus, in quo essent θυμὸς καὶ ἐπιθυμια, Ira, de an, &Cupiditas, siue, vt iam dicimus, Irascibilis, &Concupiscibilis Apperitus: &iam Theologorum Doctorum non pauci, quî il- in 4. sent. lud idem fieri valeat, non capientes, sic tor- dist. 44. &queri ab igne Animam defendunt, vt in ip tam imprimatur, non qualitas vlla corporea, quae ab igne sit, sed afflictio spiritus, quae ad praesentiam eius excitetur, dum se in illo detineri, quasi in carcere, apprehendit. Id videlicet congruè D. Thomae, dum circa art. 4. quaestionem, an aër locus poenalis Daemonum sit? Dicendum, inquit, quod locus non est poenalis Angelo, aut Animae quasi afficiens alterando naturam; sed quasi afficiens voluntatem contristando, dum Angelus, vel Anima apprehendit se esse in loco non conuenienti suae voluntati. Tametsi, vtcumque id fiat, in illud omnes consentiunt, quod praeclarè habet D.