Latin
668.6 to 668.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 668.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum in ijs, quae exsistunt, causa metus est; in ijs, quae non xsistunt; quomodo esse possit? Tum autem, postquam Axiochus ratiocinationem contempsit; se enim tristem, ob bonorum, quae in vita sunt, amissionem, reddi: Repetit primùm Socrates, quòd iam antè dixerat: Imprudenter, Axiocht, connectis, dum sensum bonorum, malorúmque substituis, oblitus, quòd tunc nullus sis futurus. Et statim: Nisi enim ab initio vnum quempiam cum morte sensum per imprudentiam componeres, mortem haudquaquam metueres; nunc autem te ipse euertis, metuens ne animâ priueris, &sensum fore existimans, quo te carere sensu comprehendas. Tum autem nonnullis interpositis, pergit: Transis ergo, Axioche, non in mortem, sed in immortalitatem; neque bonorum iacturam pateris, sed fruitione eris longe sinceriore: ac voluptates adipisceris non quidpiam commisti habenteis cum mortali corpore; sed ab omni prorsus molestia secretas.