Latin
669
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 669
Unproofread scanNot analysed yet
Illuc nimirum proficisceris, ex hoc solutus carcere, vbi omnia doloris, luctus senijque expertia; &tranquillam illeic, immunémque à malis vitam peragens, rerum naturam placida quiete contemplabere; ac iam philosophabere, non quasi ad turbam, aut theatrum, sed ad germanam veritatem. Atque haec quidem refero, vt intelligamus, &posse reputari mortem esse omnis sensus exstinctionem, quatenus organis destructis non potest ampliùs neque visio, neque auditio, neque olfactio, neque vlla alia sensio elici; &posse nihilominus superesse statum, in quo Anima feliciter degat, propter alias videlicet ab his organicis facultates, quarum vsus illi tunc sit. Quamobrem &posse, constante aliunde germana sententia, illum absolutè reprehendi, qui mali id esse in morte existimat, quòd mors sit exstinctio, ac priuatio sensus. Quoniam vulgo habetur malum rebus priuari, quibus in vita fruimur, &actionibus quibus fungimur, ideo exprobratur à Lucretio dum vulgaria refert lamenta, quibus prosequi mortuos solent, quasi illi haec quae moriendo dimiserunt, desiderent,