Latin
688.5 to 688.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 688.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
atque id quidem potissimùm, cum Epicureorum sententia, vel ipso teste Plutarcho, fuerit, esse in voluptate ἀσενὲς τι, καὶ ἀψίκορον, imbecillum quid, fastidióque obnoxium; esséque eam rursùs μικρὸν τι, μᾶλλον δὲ ἀκαρὲς, exiguum quid, momentaneum que; vt Metrodorus iure proptereà in huiusmodi voluptates expuerit. Quia verò ad Stoicos speciatim tale Effatum retuli, audire iuuat quid prae aliis huc spectans fusiusculè quidem, sed praeclarè tamen habeat Seneca: Sapiens ille est, inquit, qui plenus gaudio, bilaris &placidus, inconcussus, cum Dijs ex pari vinit. Nunc ipse te consule. Si nunquam mostus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat; si per dies, nocteisque, par, &aequalis animi tenor erecti, &placentis sibi est, peruenisti ad humani boni summam. Sed, si appetis voluptates, &vndique, &omneis, scito tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse. Ad hoc cupis peruenire; s Terras, qui inter diuitias illuc venturum esse te speras. Inter honores gaudium, id est, inter sollicitudines quaeris? Icta, quae sic petis, tanquam datura laetitiam, ac voluptatem, causae dolorum sunt.