Latin
689.1 to 689.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 689.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium, sed vnde stabile, magnumque consequantur, ignorant. Ille ex conuinijs, &lucuria, ille ex ambitione, &circum fusae clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione, &nihil sanantibus literis. Omneis istos oblectamenta fallacia, &breuia decipiunt, sicut ebrietas, quae vnius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus, &acclamationis secundae fauor, qui magna sollicitudine &partus est, &expiandus. Hoc ergo cogita, hunc esse sapientis effectum, gaudij aequalitatem. Talis est Sapientis animus, qualis Mundi status super Lunam, semper illeic serenum est. Habes ergo, quare velis sapiens esse, quia nunquam sine gaudio est. Gaudium hoc non nascitur, nist ex virtutum conscientia. Non potest gaudere, nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans. Quid ergo, inquis? stulti ac mali non gaudent? Non magis, quàm praedam nacti leones. Cùm fatigauerunt se vino &libidinibus, cùm illos nox inter vina defecit, cùm voluptates angusto corpori, vltra quàm capiebat, ingestae, suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Virgilianum illum versum, Namque, vt supremam falsa inter gaudia noctem Egerimus, nosti –Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia, &quidem tanquam supremam, agunt. Illud gaudium, quod Deos, Deorúmque aemulos sequitur, non interrumpitur, non desinit: desineret, si sumptum esset aliunde. Sed quia non est alieni muneris, nec arbitrij quidem alieni. Quod non dedis fortuna, non eripit. Hactenus ille. Posterius discrimen, quod Laërtius adnotat, quodque in vira Aristippi inter caetera libarefert, illud est, addit Cyrenaicos, vt grauiores habent corporis dolores, quàm animi, ita habere quóque τὰς σωματικὰς ἡδονὰς τῶν ψυχικῶν ἀμεῖνυs, voluptates corporis voluptatibus animi potiores, cuius etiam oppositum heic subiicit ex Epicuro. Sed rem ex Torquato vt habeas: Quanquam, inquit, &laetitiam nobis 1. de fib. voluptas animi, &molestiam dolor afferat, eorum tamen vtrumque &ortum esse à corpore, &ad corpus referri.