Latin
698.1 to 698.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 698.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
μετρεῖται γὰρ αὐτὰ τῷ ποσῷ, εἰ καὶ οἐ τ ποιῷ. Et illud, Ἀμεινον γάρ ὅστιν ὑπομεῖναι τὸς δέ τινας τοὺς πόνους, ὅπως ἡθείημεν ἥδονὰς μείζους, καὶ συμφίρει τῆς δέ τινων ἀπέχεσθαι τατ ἡδονῶν, ινα μὴ ἀλγῶμεν ἀλγηδόνὰς χαλεπωτέρας, Tametsi omnem voluptatem esse quid bonum exstiment, &omnem dolorem quid malum; non asserunt tamen oportere semper aut prosequi illam, aut fugere hunc; sed esse in ipsis sicut qualitatis, ita quantitatis habendam rationem. Nempe praestare, vt dolores sustineamus aliquos, quò voluptatibus potiamur vberioribus; ac expedire, vt abstineamus ab aliquibus voluptatibus, ne subinde dolores difficiliores perferamus. heic verò subiiciam, quod in eumdem senlum habet Cicero, cùm de Epicuro loquens Totum hoc, inquit, de Voluptate sic ille praecepit, vt voluptatem ipsam per se, quia volupptas sit, semper optandam, expetendamque putet, eademque ratione Dolorem, ob idipsum, quòd dolor sit, semper esse fugiendum. Itaque hac vsurum compensatione sapientem, vt volupta tem fugiat, si ea maiorem dolorem effectura sit; &dolorem suscipiat, maiorem efficientem voluptatem. An item, quod Seneca, dum Epicurum dicere ait, Se recessurum à Voluptate, dolorem etiam appetiturum, si aut voluptati imminebit poenitentia, aut dolor minor pro grauiore sumetur. Verùm, he plura congeram, suficere heic debet, quod ipse Torquatus Epicuri sententiam declarans, fusiusculè edisserit. Verba itaque illius haec sunt: Vt perspictatis vnde omnis iste error natus sit, Voluptaptatem accusantium, doloremque laudantium, totam rem aperiam; eaque ipsa, quae ab ille inuentore veritatis, &quasi architecto beatae vitae dicta sunt explicabo. Nemo enim ipsam Voluptatem, quia voluptas sit aspernatur, aui edit, aut fugit; sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt. Neque porrò quisquam est, qui dolorem ipsum, quiadolor sit, amet, consectetur, adipisci velit sed quia nonnumquam eiusmodi incidunt tempora, vt labore, &dolore magnam aliquam quarat voluptatem. Vt enim ad minima veniam; Quis nostrûm axercitationem vllam corporis suscipit laboriosam, nisi vt aliquid ex ea commodi consequatur? Quis autem vel cum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur? vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur?