Latin
698.6 to 698.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 698.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
At vero eos &accusamus, &iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium Voluptatum deliniti, atque corrupti, quos dolores, quas molestias excepturi sint, occaecati cupiditate non prouident. Similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitiâ animi, id est laborum &dolorum fugâ. E harum quidem rerum facilis est, &expedita distinctio. Nam libero tempore, cùm soluta nobis esteligendi optio, cúmque nihil impedit, quò minùs id, quod maximè placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor depellendus. Temporibus autem quibusdam saepe eueniet, vt &voluptates repudiandae sint, &molestiae non recusandae. Itaque harum rerum hic tenetur à sapiente delectus, vt aut reyciendis voluptatibus, maiores alias consequatur; aut perferendis doloribus, asperiores repellat Et posteà, soluendo aliqua obiecta. Id totum, inquit, euertitur eo delectu rerum, quem modo dixi constituto, vt aut Voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causâ; aut dolores suscipiantur, maiorum dolorum effugiendorum gratiâ. Haec quidem Torquatus. Quibus si quid addendum est, ipse est consensus Platonis, Aristotelisque, eodem Canone, Criteriôve vtentium.