Latin
704
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 704-3
Unproofread scanNot analysed yet
quis speret se posse tutò, in qualeiscumque lubitum erit, voluptates effundere, esse potest Magnificentia, qua quis ostentet superbas domos, splendidas vesteis, pretiosam supellectilem, opiparas mensas, illustre coniugium, elegans famulitium, numerosum apparatum canum, equorum, satellitum, curruum, cimelia exquisita, amoenos hortos, praedia ingentia, granaria plena, dignitates insigneis, spectacula sumptuosa, ludos profusos, largitiones munificas, &c. nemo quippe est, qui ex hisce rebus commendari non appetat, qui non ex ipsa commendatione voluptatem immensam captet. Quam-multos certè videre licet, qui profusione delectati, opes artibus etiam malis, cúmque flagitio, &scelere quaerant, vt cum voluptate prodigere possint: Heinc nimirùm sunt iustae illae querelae, uiani lbs Cúmque sui paruos vsus natura reposcat, Materiam struimus magnae per vota ruinae; Luxuriámque lucris emimus, luxúque rapinas; Et summum census pretium est, effundere censum. Operosiùs paullò videtur circa Honestum bonum rem ostendere, quoniam id eiusmodi est, vt propter se, non propter aliud esse expetendum censeatur. Ac Cicero quidem, imprimis valde exagitat Epicurum, dum propositâ honestatis formâ, qualem intelligi ipse vult, Epicuri sententiam, Totquatum alloquens, sic attingit: Hanc se tuus Epicurus omnino ignorare 2.