Latin
705.1 to 705.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 705.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de filidicit, quam, aut qualem esse velint, qui honestate summum bonum metiuntur. Si enim ad honestatem omnia referantur, nec in ea voluptatem dicant inesse, ait eos inani voce sonare (his enim ipsis verbis vtitur) neque intelligere, neque videre sub hac voce Honestatis quae sit subijcienda sententia. Vt enim consuetudo loquitur, id solum dicitur Honestum, quod est populari fama gloriosum; quod, inquit, quanquam voluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem. Pergit autem: Videsene, quam sit magna dissensio? Philosophus nobilis, à quo non solum Graecia, &Italia, sed etiam omnis Barbaria commota est, Honestum quid sit, si id non est in voluptate, negat se intelligere, nisi fortè illud, quod multitudinis rumore laudatur, go autem hoc etiam turpe esse saepe iudico, &c. Et sic quidem ille proponit Epicuri sententiam, quam aliunde Epictetus quoque apud Arrianum esse dicit μηδεν τατα τὸ καλὸν, ἢ ἄρα τὸ ἔνδοξον, Nihil esse honestum, aut certè metiendum opinionibus hominum. Enimverò, vt primùm de ipsa notione, descriptionéve Honesti dicatur, ecquid mali est illam tradere cum respectu ad homines, apud quos famam, commendaionemque mereatur? Latinis quidem Honestum ab honore, quem promeretur, dicitur: At non secus sanè ipsis Graecis sonare τὸ καλὸν videtur; cùm si interpretere non modò honestum, verùm etiam pulcrum, decorum, laudabile, &c. pari ratione sis deprehensurus non esse illud sui ipsius respectu huiuscemodi, sed respectu hominum, quorum iudicio congruat, quibúsque adeò pulcrum, decorúmque appareat, &à quibus possit, debeátve laudari, Quod idem intelligi potest ex opposita voce του ἀιχροῦ, cùm seu interpretêre Turpe, deforme, foedum, seu vituperabile, &probrosum, respectum semper intelligas ad homines, quibus tale videatur. Quin-etiam cùm Plato illis vo cibus καλου, κ ἀγαθοῦ, opponat voces ἀδκου, καὶ πονηροῦ, iniusti, &praui, constat, τῷ κακῷ designari iustum; cùm &aliunde constet Iustitiam esse ad alterum instituram virturem.