Latin
708.1 to 708.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 708.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi etiam senem Liquae grauiorem molestiam paret, atque adeò vitio vertatur; déque amplectenda Molestia, quae vberiorem voluptatem creet, atque adeò virturi detur. Cùm Hercules certè fingatur repudiasse Voluptatem, hoc est eneruem, mollémque vitam; sectatus verò fuisse Virtutem, hoc est vitam laboribus, &difficultatibus plenam: praeclarè tamen Maximus Tyrius, dum ille tot támque admitabilium laborum exantlator fuit; dum tot aggressus beluas, tot tyrannos adorsus est; dum tot homines feroces prostrauit; terraeque quasi mansuefactor, atque repugnator euasit; dum ad Oetam montem, ac ignem accessit; non alia re fuisse inductum demonstrat, quàm voluptatibus quibusdam admirabilibus, ac sinceris, quarum alias quidem in mediis laboribus perciperet, alias ipsis laboribus superatis praestolaretur. Ac tu quidem, inquit, labores in Hercule vides; ipsus voluptates, quibus oblectaretur, non vides: cùm Hercules tamen huiuscemodi facinora edens, voluptatem persentisceret, ob quam ea patraret; non patraturus, nisi persensisset. Praemiserat porrò in hanc ipsam sententiam, quod heic non pigeat adscribere, Quisquis, inquit, Virtuti Volu ptatem detrahit, is neruos, ac vireis eiusdem praecindit. Siquidem nihil est praeclari, quod consectentur homines, voluptate seposita; nam &qui abores in eta virtutem sponte subit, id voluptatis amore facit; siue ea sit praesens, siue eius spes sit. Vt nemo enim in studio consequendae pecuniae, aut talentum cum drachma, aut aurum cum aere commutat, nisi cui mentem Iupiter eripuerit; sed si futurae quidem sint permutationes aequilibres, oportet ipsas permutanti, pro vsu eius rei, quam accipit vtilem esse: Sic in laborum susceptione, nemo laboris causâ laborat (id quippe faciens teneretur amore miserabili) sed praesenteis labores, cum honestate quidem, vt rudiores dicent, cum Voluptate verò, vt veriùs loquentes, commutat. Quippe &cum honestum, decorúmve dixeris, voluptatem dixeris; neglectum enim decorum iacuerit, nisi fuerit simul iucundum. Ego sanè existimo, oppositum planè ijs, quae obijciuntur, ex his demonstrari, Voluptatem videlicet esse omnium rerum maximè amplectendam, cuius causâ quis mortem oppetat; vulnera, labores, &molesta alia innumera subeat.