Latin
708.5 to 708.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 708.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim horum subeundorum causae aliud, aliudque nomen imponas; vt in Achille mortem vltrò appetente pro Patroclo, Amicitiam: in Agamemnone vigilante, deliberante, belligerante, Regiam curam: in Hectore imperante, praeliante, vincente, Patriae salutem: haec, quae effers omnia, ipsa sunt nomina Voluptatum. Nam quemadmodum in corporum morbis, acquiescit aeger ad hoc vt secetur, vratur; vt sitim perferat, ac inediam; &infestis naturae rebus se obijcit libens quatenus earum beneficio sanitatis spem redimit, cùm si boni quidem futuri ademeris spem, ademeris simul praesentium incommodorum electionem: Sic in ipsis quoque actionibus vitae, molestiarum compensatio cum voluptate sit, quam tu quidem Virtutem vocas, ipseque esse virtutem concedo, sed requiro tamen ex te, ample cetur ne animus Virtutem, quin amicitiam cum ea gerat? Si enim in tercedere amicitiam admiseris, admiseris &voluptatem. Et quantum voles nomen permuta, non dic Voluptatem, sed Gaudium, nominum copiam non inuideo, ad rem attendo, &voluptatem agnosco, quae Herculem, &c. Alterum est, Philosophos quoque, qui indixisse bellum Voluptati videntur, vt Virtutem ampliùs magnifaciant; videri non tam re, quàm verbo, ab Epicuro dissidere.