Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 712
Unproofread scanNot analysed yet
Re proinde infectâ, Carthaginenseis delecto in ducem Xanthippo Lacedaemonio, id commisisse cum ipso praelium, quo &deuictus, &cum quingentis fugiens, captus viuus fuit; in signi documento, ne nimiùm fortunae prospe rae sidatur. Siquidem ille, inquit Polybius, qua paullò ante nullum misericordiae locum dabat, neque vllam afflictis veniam concedebat; mox ad eorum pedes pro sua salute supplicaturus dedu ctus fuit. Subiicit Polyaenus iurasse Carthaginensibus Regulum, se, si ab ipsis dimitteretur, persuasurum Senatui, vt bellum componerent; sin autem persuadere non posset, ad eos reuersurum. &Appianus addit missum cum legatis, vt anpacem impetraret, aut reuerteretur. Cicero aliam causam scribit; iuratum videlicet missum, vt nisi redditi essent Poenis captiui nobiles quidam, redi ret ipse Carthaginem: sed Liuiana Epitome vtranque causam complectitur; missum scilicet, vt de pace; &si eam minimè impetraret, de ca ptiuis commutandis ageret; iure iurando adstrictum, rediturum se Carthaginem, si commutari captiuos non placuisset. Cum Romam igitur venisset, pergit Polyaenus illum Senatui persuassisse contrarium (pacem scilicet non ineundam) &tantò magis quantò &Carthaginensium imbecillitatem, &modum, quo possent expugnari, dete. vit. Cicero autem, Reddi, inquit, captiuos negauit esse vtile. Illos adolescenteis esse, &bonos duces, se iam confectum senectute. Ex Epitome verò vtriusque negandi Senatui author fuit: &ex ipso Floro, censuit, ne pax fieret, nec commutatione captinorum reciperetur. Non videtur id tamen coràm, in ipso Senatu egisse; sed coràm duntaxat mandata exposuisse: verba siquidem Ciceronis sunt: In senatum venit, mandata exposuit: sententiam ne diceret, recusauit. Quandiu iure iurando hostium teneretur, non isse Senatorem. Et quamvis subiiciat, illudetiam neganisse illum, reddi captiuos esse vtile, &c. id amen, &quod apud Agellium Tuditanus habet dixisse illum in Senatu, intelligi videtur dictum Senatoribus clanculum: alioquin enim dixisset in Senatu, ipse non Senator, vt niebat, sententiam. Quò minùs verò dubites, scribit ecce Appianus id eum egisse ἐν σποῤῥήτῳ, clam, seu occulte; non sanè cum quibuslibet, sed τοις τελέσι Fωμαίων, cum Romanorum primaiis duntaxat, ne à bello desisterent. Itaque, Cùm, t Cicero inquit, eius valuisset authoritas; captiui retenti sunt (paxque adeò infecta fuit) ipseque Carthaginem rediit. Neque tacendum interim est, quod memoratus Tuditanus subdit, Illum, scilicet, cùm suaderet, ne captini cum Carthaginensibus permutarentur, id quoque addidisse, venenum sibi Carthaginenseis dedisse, non praesentangum, sed eiusmodi, quod mortem in diem proferret; eo consilio, vt viueret, quoad fieret permutatio; pòst autem grassante sensim veneno contabesceret.