Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 713
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam tacendum puto quod de eodem Eutropius habet, Victi Carthaginenses, inquit, pacem à Romanis petierunt, quam cùm Regulus nollet, nisi durissimis conditionibus dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis petierunt, &duce Xantippo qui a Lacedae moniis missus fuerat, Romanorum Dux Regulus victus est vltima pernicie. Nam duo hominum tantum ex omni humano exercitu remanserunt, quindecim millia cum Imperatore Regulo capta sunt, triginta millia occisa; Regulus ipse in carcerem coniectus. Post haec mala Carthaginenses Regulum ducem, quem ceperant, petierunt vt Romam proficisceretur &pacem à Romanis obtineret, ac permutationem captiuorum faceret. Ille Romam cùm venisset, inductus in Senatum nihil quasi Romanus egit, dixitque se ex illa Die, qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse destisse. Itaque &Romanis suasit ne pax cum Poenis fieret; illos enim fractos tot casibus, spem nullam habere, se tanti non esse vt tot millia captiuorum propter vnum se &senem &paucos qui ex Romanis capti fuerant, redderentur. Itaque obtinuit; nam Afros pacem petenteis nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis vt eum Romae tenerent, negauit se in ea vrbe mansurum,