Latin
724.5 to 724.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 724.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Facit enim duo seiuncta oltima bonorum; quae, vt essent vera, coniungi debuerunt: nunc ita separantur, vt disiuncta sint; quo nihil potest esse peruersius. Itaque, contra est, ac dicitis: Nam constitui virtus nullo modo potest, nisi ea, quae sunt prima naturae, vt ad summam pertinentia tenebit. Quaesita enim virtus est, non quae relinqueret natutam, sed quae tueretur. At illa, vt vobis placet, vartem quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa institutio hominis, si loqueretur haec diceret: Primos suos quasi coeptus appetendi futisse, vt se conseruaret in ea natura, in qua ortis esset, &c. Superesse iam videretur respondendum ad ea tam multa, quae aduersus Epicuri opinionem de voluptato perinde solent obiici, ac si ille asserens esse Voluptatem Finem, Felicitatem, Summum bonum; non aliam, quàm corpoream, obscoenam, insamemque intellexisset Verùm, cùm alia eius mens fuerit, ac verbis conceptis asseruerit, se, cùm Finem esse Voluptatem dixit, non asotorum voluptates, quae positae sunt in ingluuie, Veneréque intelligere, sed intelligere dumtaxat Tranquillitatem animi, &Indolentiam corporis, constat profectò quantum sit aduersus obiecta quaesitum compendium.