Latin
725
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 725
Unproofread scanNot analysed yet
Quare passim quidem obseruare licet causari plerosque esse disciplinam llius quandam non sapientiae, sed culinae potiùs, aut lupanaris institutionem: Esse illius placita, non ad virtutem adhortationes, sed allectamenta ad vitium, ipsis Sirenum cantibus, &Circes poculis peiora: Minimè decere eius Scholam viros, &sublime quidpiam spiranteis; sed ignauos, natósque solùm, vt sint corporis vilissima mancipia. Videas &passim congeri quicquid declamari aduersus obscoenas voluptates solet, cuiusmodi sunt illa: Nullam esse capitaliorem pestem, quàm voluptatem corporis hominibus a natura datam: Et, Esse eam inimicam rationi, oculos mentis praestinguere, nullum cum virtute commercium habere. et, Esse ex ea proditiones, Rerumpublicarum euersiones, cum hostibus clandestina colloquia, nullum non denique scelus facinúsque. Et, Eam patrimonia profundere, famae iacturam inducere, corpus enerue, languidumque, &morborum cruciatibus obnoxium facere; praecocem demum senectutem, praematurámque mortem inferre. Itémque illa Poëtarum: Quippe nec ira Deùm tantum, nec tela, nec ignes; Quantum sola noces, animis illapsa voluptas. Et, hunc alea decoquit: ill. In Venerem est putris: sed cùm lapidosa cheragra Fregerit articulos. Et, Luxuries praedulce malum, quae dedita semper Corporis arbitrijs, hebetat caligine sensus, Membráque Circaeis effoeminat acriùs herbis. Blanda quidem vultu; sed qua non taetrior vlla Interiùs fucata genas, &amicta dolosis Illecebris, toruos auro circumligat hydros: