Latin
CAPVT PRIMVM
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 742
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde hoc placitum est, ex quo notum est Stoicos deducere illud, quo apud Plutarchum, Neque viro malo virtutem vllam; neque viro bono vitium inesse vllum censent; sed peccare quidem illum omnino, ac in omnibus; hunc verò rectè facere omnia. Ac rursùs illud apud eundem, Quicquid facit sapiens, omni ex virtute eum facere. Itémque illud, quo tam apud eundum, quàm apud Clementem Alexandrinum dicunt, Non concedere rationem sapienti, vt vel digitum agitet fortuitò; vt agnoscas proinde huc respexisse Satyricum illo carmine, Ni tibi concessit ratio, digitum exsere; peccas. Quod obiter verò insinuaui de cohaerente alio Effato, seu Paradoxo mavis, quo tuentur Stoici, esse omneis virtutes inter se aequaleis;