Latin
CAPVT PRIMVM
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 742-2
Unproofread scanNot analysed yet
res est sanè trita; neque heic de ipsa quicquam attingendum, ob ea, quae iam deduximus circa illa Epicuri Effata Stoicis opposita, Quod peccata sint inaequalia: Quódque inter sapienteim alius alio sapientior sit. Cùm sit deinceps aliquid de ipsis Virtutis speciebus dicendum; praemittenda est imprimis diuisio, qua solet in illas distribui. Vt taceam iraque, quod Laërtius de Aristone memorat, illum scilicet, neque, vt Zenonem, multas induxisse Virtutes, neque, vt Megaricos, vnam, quae nominibus multis vocaretur; sed dixisse solùm, eam esse quodammodo ad aliquid: Itémque quod habet de Apollophanè,