Latin
748.1 to 748.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 748.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
que haec quidem circa eum statum, quem commutare leges prohibeant, cuiusmodi est apud nos Coniugium, Religiosa professio, Sacerdotalis caelibatus, &c. cuique profe ctò suppar est, quem commutare, nisi in peiorem, aut, nisi cum probro, non liceat Nam quod alioquin ad eum spectat, ex quo facere in alium licet transitum, non eget res sanè molimine tanto. Quanquam &is ita deligendus est, ac si illi sit haerendum constanter (alioquin enim cogitatio de eo commutando subit facilè, animumque adeò in varias cogitationes sic distrahit, vt nunquam sibi ipsi constet, tranquillitatemque amittat, déque eo dici illud valeat, quod iam citatum superiùs est, Aestuat, &vitae disconuenit ordine toto) &non est vnquam, nisi ob causas admodum graueis deserendus; nam si ob leueis quidem, quae leuitas eius fecerit fastidium, faciet breui &succedentis. Ad posterius munus quod spectat, tum ipsum distinctum non est à muneribus aliarum virtutum, quibus, vt constat, interuenit; tum proinde non est quamobrem heic speciatim edisseratur; cùm etiam alioquin res esse videatur tam infinitae varietatis, quàm sunt &negotia, &actiones vitae, quae prudentiâ dirigi debent. Quare &huc solùm spectare videtur Regula illa generalis, NIHILAGGREDI TEMERE, seu, cuius causam probabilem, vt Cicero habet, reddere non possis; ita vt haec sint quasi illius membra: primum, vt ingenium, conditiove negotij, quod suscipitur agendum, noscatur; idque non superficie tenus, verùm intimè; quoniam, si latebrosum sit, non possunt illi congrua adhiberi consilia; &quod imperspectum ex eo fuerit, omnem diligentiam facilè eludet. Vnde &cauendum prae caeteris est, ne aliqua animi passio offundat menti caliginem, faciatque, vt fucus pro veritate sit, obstetque ne rei pretium consentaneum tribuatur. Secundum, vt indoles eorum, quibuscum est negotium peragendum, non lateat; quoniam nisi perspectum sit, quàm probi, dolosive sint; quàm circumspecti, imprudentesve: quàm potentes, aut imbecilli, &c. nihil est, quod tutò suscipi, aut sperari meritò possit. Quo loco danda est opera, vt congrua quaedam mediocritas inter confidentiam, diffidentiamque nimiam teneatui; quando vt plaerumque nimium fidere, sic plaerumque nimiùm diffidere nocet.