Latin
748.6 to 748.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 748.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium, vt vires propriae expendantur; quia, nisi cognitum sit, quid aut per seipsum, aut per amicos, aut per opes proprias liceat facere; nihil est, quod sibi de fine obtinendo pollice ri liceat. Et fortunae quidem dandum aliquid; sed interim tamen suppetere industria, &facultas debet aut promouendi, aut diuertendi quas ea obtulerit occasiones. Quartum, vt sit modus agendi in promptu; cùm nihil sit absurdius, quàm rem aggredi, ac deinceps de modo progrediendi sollicitum esse. Refertur autem huc praesertim circumstantiarum notitia, quae seu ex parte rei, seu ex parte agentis promonere, retardareve ipsam exsequutionem possunt. Quintum, vt prae caeteris, temporis occasio debitè captetur; ne si, aut praecipitando anteuertatur, omnia susque, deque perturbet; aut cunctando praetermittatur, omne consilium itritum faciat. Sextum, vt negotio, non sine matura deliberatione, suscepto instetur; ne, si animus exsequendo fluctuet; ipsamque deliberationem veluti recoquendo, nutet, nihil sit, quod ad finem perducat; vnde &celebre est illud Biantis, Aggredere tardè, agenda; sed aggressus, age constanter.