Latin
749.1 to 749.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 749.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Postremum, vt menti constanter insideat, quacumque se demùm ingerente occasione, à recto virtutis tramite non discedere; &datâ, vt saepe contingit, optione, nunquam honesto vtile, aequo iniquum praehabere; quòd praestet semper negotium malè, saluâ conscientiâ, succedere, quàm profligatâ, succedere ex voto; neque ille sit habendus infelix, qui sibi bene conscius est; aut ille felix, qui conscius malè. Non est verò praetermittendum, prius caput quod attinet, improbari in Epicuro solere, non modò quod speciatim ait, vt iam sude anini. periùs ex Plutarcho, &Stobaeo retulimus, tranque Iis, qui suapte naturâ ambitiosi, gloriaeque appeserm. 15 tentes sunt, non esse quiescendum, sed publicae administrationi, actuosaeque vitae se dedentibus, naturae obsequendum; verùm etiam quod generatim suadet suam vnicuique sequendam naturam; quod longâ satis inductione Lactantius illi obiicit. At verò, quatenus nos quoque illi succinere visi sumus, quaeso, cùm natura, indolesque in variis hominibus sit tam varia; cùm ad eadem munia aptissimi alij, alij ineptissimi sint. Ecquodnam dari, vt generalius, ita tutius consilium possit, quàm vt quisque se consulat, &sui ipsius destinationem, quatenus erit ad aliquid seu aptus, seu ineptus, faciat? Nisi fortè quis debeat in re tanti momenti, suiipsius, hoc est, naturae, viriúmque suarum obliuisci, ac necessitatem sibi facere, Sisyphi instar lemper nixandi, neque hilum proficere, aut ciedeser Gigantum more pugnare cum Diis; quod ille quidem interpretatur nihil esse aliud, quàm naturae repugnare? Periculosa sanè ambitio, quâ quisque facilè ducitur excellendi ea in re, quâ alios factos videt illustreis; tametsi plerumque destituatur iis non modò naturae, sed fortunae etiam dotibus, quibus alij fuerint euecti. Quo etiam nomine parentes liperos persaepe faciunt miseros, dum eos ad munia destinant, non illorum sanè indole, aptitudinéque spectatâ (neque artendendo proinde ad id, quod à Cornelio Nepote est in vit. Atidictum, Suos cuique mores fingere, conciliaréque fortunam) sed ambitione, quâ efferuntur prode tranc uehendi illos supra suam sortem.