Latin
750.1 to 750.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 750.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quisque Rer 3 Gassendi Ethica ad fortitudinem institui; at notum sanè, si à natura is fuerit huiuscemodi, quantae difficultatis sit leonem, quod aiunt, ex lepore, aut lanceam facere ex thymbra. Quod irreligiosum audire Deos nihil curare: Peccatum quidem inexcusabile, &fusè superiùs refutatum fuit, quòd Epicurus Deum res humanas non curare censuerit: at non ideò tamen debere esse hominem irreligiosum docuit; quivt in Apologia ostendimus, voluit Deum coli, vt parentem; ac non vt accepto, speratóve ab illo, bono aliquo; sed propter maiestatem eius eximiam, supremámque naturam. Quod iubere inhumanum, &suis commodis seruientem nihil cuiquam tribuere: haec prae caeteris, vna est ex consequutionibus inuidiosis, quae à Lactantio deducuntur. Neque enim Epicurus, cuius ex eadem Apologia, singularis fuit φιλάνθωπια πρὸς παύτας, erga omneis humanitas, approbare potuit esse aliquem inhumanum; quasi talem esse secundùm naturam sit: cùm nihil esse magis aduersum naturae humanae, quàm natura non humana; aut humanitati, quàm inhumanitas valeat. Quod id verò alioquin deducitur ex eo principio, Facere Sapientem omnia sui causâ: ostensum est superiùs, etiam sui causâ facere Sapientem, cùm pro amico moritur; quantò autem potest imagis censeri facere sui causâ, dum caetera quod attinet, id quod suum est, cuique tribuit, cùm nihil sit, quod tribuere ipsâ vitâ carius, pretiosiúsque possit? Quod fugienti turbam, laudare solitudinem; quî reprehendi quae so debeat, nisi tot simul reprehendantur, non modò plurium sigillatim magnorum virorum secessus; verùm etiam plurium Philosophicarum, Religiosarúmque Societatum instituta, quae, vt colendo animo vacent, multitudinem consultò deuitant? Quod nimi parcum discere aquâ, &polentâ vitam posse tolerari. Verum quidem est docere Epicurum tolerari vitam aquâ &polentâ; at inuidiosum est, quòd id nimis parco sic accommodetur quasi idcircò Epicurus parcitatem nimiam probarit, aut illi dumtaxat conuenire vsum aquae, &polentae censuerit: cùm visum tamen iam antè sit, placere ipsi suauissimum esse, etiam in media opulentia sese ad ista reducere; ac illum magnificentiâ suauissimè frui, qui proinde intelligit se magnificentiâ minimè indigere. Quòd auersanti vaorem, laudare caelibatus bona; id tum iam superiùs declaratum est; tum est eiusdem census cum eo, quod dictum mox est de solitudine laudata.