Latin
750.6 to 750.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 750.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Inuidiosè enim alioquin sit factum, si illud, Qui odit vxorem, de iam ducta accipiat; quasi caelibatus laudetur, vt se ab illa eximat; cùm idem sit quoque circa id dicendum quòd habenti liberos malos, praedicetur orbitas; quasi exinde illos esse de medio tollendos insinuet. Nempe aliud nihil voluit Epicurus cùm &caelibatum laudauit, &orbitatem praedicauit; quàm attendendum esse, dum quis de coningio deliberat, quâ sit ratione toleraturus, si &fuerit vxor morosa, &liberi malè morati; vt si quae fuerit incommoda exinde perpessurus, timeat; intelligat esse non incommodum vxore, &liberis carere. Quod aduersus impios parentes nullum esse vinculum naturae; eodem penè sensu inuidiosum est, quasi nempe exinde sollicitetur filius, vt patrios in annos ante diem inquirat; cùm ea tamen solùm mens esse Epicuri potuerit, vt declararet quemadmodum amor &parentum in liberos, &liberorum in parentes, possit aliam quoque habere causam, quàm naturam; quod paullò pòst dicendum est.