Latin
760
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 760
Unproofread scanNot analysed yet
quàm vt incumbat necessitas extraordinariae, ac violentae corrogationis. Posteà, Praesidia opportuna; quo nomine complector tum Arceis debitè munitas in ipsis confiniis (&quà praesertim ab extraneis timetur) tum copias paratas, aut ita conscriptas, vt possint ad nutum coalescere; ne scilicet vnquam inermis, imparatúsque deprehendatur; ac praestò semper habeat, quo &hosteis reprimere, &seditiones compescere possit. Insuper, Confoederationes, initae praesertim cum finitimis, iisque (vt Aristoteles praetere à vult) potentibus. Nimirum hoc facit ad securitatem vti aduersus caeteros, sic etiam quod ipsos confoederatos attinet, quatenus, licet semper agendum cum congruo moderamine inculpatae tutelae sit; interim tamen publica fides secura facit commercia, &obstaculo est, ne hostiliter, apertáque vi aliquid geratur. Denique informatio crebra, fidáque eorum, quae geruntur; consiliorúmque, quae suscipiuntur, tam apud subditos, quàm apud vicinos, seu illi infensi, seu confoederati sint; ne, nisi ea cognouerit, variis machinationibus ex inopinato infestetur, aut fortè etiam opprimatur: Quam sanè ob causam parcum esse in exploratores non decer Tamet si haec certè, &pleraque alia, tempore vtroque obseruanda sint, tum sunt praesertim tempore Pacis, quo Togata vigens Prudentia cauere debet quam maximè, vt pax sit florens, atque diuturna; &non possit tamen plerumque aliâ ratione id assequi, quàm factâ pattim subditis, partim exteris opinione, quòd nemo possit aggredi, pacémque turbare; ac ferre impunè. Verum, vt ea paucis attingam, quae specialiore quadam ratione ad tempus Pacis, atque adeò ad Togatam prudentiam spectant. Primum esse videtur Munus, curare, vt Religio, Pietásque in Diuinum Numen sarta, tecta, inuiolaráque toto Regno semper seruetur Nempe, vt &Regno, sibique propitium Caelum obtineat; &subditi, prae reuerentia, ac metu summi Numinis per omnia infusi, omniáque spectantis, ab occultis sceleribus, quae ipse coërcere suis legibus non possit, abstineant. Docuit verò nos maximè experientia postremorum temporum, quàm verum, salubréque fuerit Mecoenatis consilium, cùm de Religione, ac rebus diuinis apud Augustum disserens, Nouatores, inquit, circa hoc negotium &odio habe, &impuneis non sine; idque, non modò Deorum causâ (quos qui contemnit, nihil est, quod magni alioquin fecerit) sed etiam, quia illi noua aliqua introducentes Numina (καινά τινα διιμόνία) impellunt non paucos ad mutationem rerum: Vnde &coniura tiones, seditiones, conuenticuláque exsistunt; quae res haudquaquam profectò est conducibilis Monarchiae. Secundum, dare operam, vt Artes excolantur; &non solùm Ingenuae, à quibus decor praecipuus Regni; verùm etiam Mechanicae, à quibus praesertim vtilitas est. Debet autem, caeteras inter, magna haberi ratio, tum Agriculturae, ex qua rerum ad vitam necessariarum suppetit copia; tum Nautices, commercij gratia, quo, vt cum exteris ea communicamus, quibus indigent; ita ab illis accipimus, quibus vicissim ipsi indigemus.