Latin
761.1 to 761.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 761.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Terium, cò attendere, vt Regnum virture, opibusque abundet; hoc est, vt rebus omnibus ad vitam bene, commodéque transigendam neessariis affluat; &cùm luxus facilè irrepat, illum censurâ cohibere, ac interim operam dare, vt qui opulentiâ exundant, esse pauperes non patiantur, qui culpa non sua exarescant; &sic prouideatur omnium indigentiae, vt quò Regni felicitas cumulatior sit, felicitas in omneis redundet. Quartum, eò aduigilare, vt pax tuta sit, quò esse constantior huiuscemodi felicitas possit. Ad hoc autem faciunt ea, quae mox innuimus; cauendo nempe sollicitè tam ab exterorum irruptionibus, quàm à factionibus, &seditionibus subditorum. Et cum exteris quidem ipsis, habendae, tuendaeque, quantum fieri potest, confoederationes, sed tacitè tamen curando, vt illi intelligant se foedifragos frustrà exstituros. Nimirùm, quia semper reputandum est, illis potiùs vireis, quàm aut animum, aut praetextum inuadendi regni, eiúsve partem, defore, ideò debet tum munimenta nunquam non habere apprimè instructa, tum non magis à vi aperta, quàm à atentibus insidiis, proditionibúsque cauere, &,si quos fortè aut emissarios, aut proditores deprehenderit, illos grauissimè punire. Quod dixi autem de parata, conscriptáve militia, quae sit in promptu semper habenda, id supponit milites temporibus statis ita exercendos, ac tyrones à veteribus ita instituendos, vt occasione belli facta, idonei ad illud gerendum accedant. Ad subditos verò quod spectat: praeoccupare coniurationes, factionésque magnatum debet, non distributione modò munerum, testationéque beneuolentiae, ne sit, quod possint conqueri; sed simul etiam, &maximè quidem, vt intelligant, se &authoritatis retinentem esse, &latis perspicacem, vt penetrare in secretiora illorum consilia, ac molitiones possit. Praetereo autem, quod aliquoties Aristoteles repetit, de dato à Periandro consilio, cùm Thrasibuli nunciis nihil verbo respondit; sed acto solùm, dum elatiores supra segetem spicas mutilauit, déque aliis similibus. Debet &anteuertere Populi turbas, ac seditiones, non modò reuerentia, ac metu (cùm soleat alioquin contemptus, &impunitaris fiducia animos facere elatiores) verùm etiam, tum exquisita distributione iustitiae, qua infirmiorum oppressio à potentioribus tollatur, tum leuatione tributorum, aut exactione non nimia, nempe cùm soleat quoque odium exinde creatum facere impatienteis.