Latin
762.5 to 762.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 762.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod superest, dicendum quidem subinde esse videretur de variis Ducis officiis, dum cum exercitu incedit; dum castrametatur; dum instruit aciem; dum init praelium; dum arcem oppugnat; dum propugnat, &c. Verùm res ex Ducis peritia, sagacitate, solertia; &ex circumstantiis, occasionibúsque temporum, locorum, personarum, rerum variè incurrentium sic pendet, vt fiat omnino praeter breuitatem huius instituri. Hoc dici heic solùm generatim potest; nihil esse vtilius Duci, quàm res hostium nosse (quantum quidem licet) non minùs, quàm suas; quámque obseruare, agnoscere, &neque ante-vertere, neque praetermittere occasiones. Quo loco, cùm etiam dicendum de Stratagematibus videretur; hoc tamen solùm sufficit; callida illa, quibus hostes circumueniuntur, consilia, probatissima semper fuisse, quatenus tendunt in eundem scopum cùm aperta vi, &cùm compendio, cúmque salute ipsius exercitus fiunt; ac ad ius belli attinent, quo licet tam hostibus te, quàm tibi illos circumuenire: ac peticulum ideò est, ne te illi praeoccupent, nisi tu ipsos praeoccupâris. Heinc dolus quidem; sed non malus, verùm referendus ad Prudentiam habetur; quòd dolus malus tum solùm sit, cùm fides data fallitur, vt temporibus induciarum. Exstat hac de re satis longa apud Xenophontem dissertatio, qua Cambyses Cyro 1. Cyrop.