Latin
763.1 to 763.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 763.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
scrupulum illum eximit, quo, inter amicos, &inimicos non distinguens, obstupescebat cum, qui bella gereret, esse debere Insidiatorem, dissimulatorem, dolosum, deceptorem, furem, raptorem, ac omni in re hostibus praenalentem. Nobis videtur imitari D. Augustinum licere, dum circa id, quod Deus iussit, vt losuê insidias constitueret, Heinc admonemur, lib. 6. q. 10 inquit, non iniustè fieri ab his, qui bellum iustum gerunt; vt nihil homo instus praecipuè cogitare debeat in his rebus, nisi vt iustum bellum suscipiat, cui bellare fas est. Cùm autem instum bellum susceperit, vtrum apertà pugnâ, vtrùm insidus vincat, nihil ad iustitiam interest. Postremò, quod ad belli Finem, exitúmve attinet; si victoria quidem ipsi obtigerit; propiciendum est, ne hostis possit, aut prae neglectu, eas vireis colligere, vnde rursùs negotium faciat; aut prae nimia insectatione, eò adducatur desperationis, vt acriùs, quàm antè depugnet, &victoriam iam quaesitam surripiat. Laudi autem vertitur, si, cùm ex indulgentia nihil timendum est, moderationi, lenitati, clementiae locus relinquatur. Sin autem clades; salubrius nihil, quàm ferre illam fortiter, ipsámque habere inter eos casus, quibus vita est humana obnoxia. Non negligere interim reliquias, &accommodando omnia tempori, non desperare, quin fortuna possit, vertente tempore, aliáque occasione euadere prosperior. Sed de Ciuili quidem Prudentia haec satis. Superesset iam respondendum ad bene multa, quae obiici occasione huius Prudentiae aduersus Epicurum solent; verùm res maxima ex parte praestita abundè iam est. Nam quod spectat quidem ad illud Epicuri Placitum, quod prima statim fronte obiiciunt, Non esse sapientem ad Rempublicam accessurum: ostensum superiùs ex Seneca est, non id absolutè de ot. l dixisse Epicurum, sed ea solùm conditione, cap. 27. Nisi quid interuenerit: Vt intelligamus Sapientem tum solùm immisturum se negotiis Reipublicae cùm occasio fuerit suborra, quae illius industriam necessariam ostenderit: non autem se prorsùs in ea intrusurum, necessitate nulla exigente; neque, prae ambitione, ab otio Philosophico discessurum.