Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 770
Unproofread scanNot analysed yet
Naturaleis esse quasdam conuersiones Rerumpublicarum, vt eae tum à Principibus teneantur, tum à populis, aliquando à singulis: quod didicisse quidem se à Platone Cicero ait, cùm in eo, quo erat Respublica statu, Neque ego, inquit, me abdidi, neque deserui, neque afflixi, neque ita gessi, quasi homini, am temporibus iratus. Verum ad hanc rem dicta plura sunt, de Prouidentia cùm egimus, quae eo ex loco repeti valeant, &in hunc proinde frustrà inserantur, Alterum, non fore vt Sapiens, si vel solùm detur ex publica clade emergere, vt mente sanum, sic corpore incolumem; non fore, inquam, vt conqueratur maè egisse secum fortunam, quasi iacturam vllius rei, quae ad se spectaret, fecerit. Tritum. laudatumque est illud Biantis, qui absportare se omnia sua ex incendio publico dixit; ac meminimus iam Stilponis, qui amissis licet patriâ, vxore, liberis, ac caeteris fortunae bonis, rogatus à Demetrio, à quo capta Vrbs, numquid perdidisset, Omnia, inquit, bona mea mecum sunt: intelligendo, vt Seneca habet, Iustitiam, Virtutem, Temperantiam, Prudentiam, hoc ipsum, nihil bonum putare, quod eripi possit; Miramur (ita pergit ille) animalia quaedam, quae per medios igneis, sine noxa corporum transeant, quantò hic mirabilior vir, qui per ferrum &ruinas, &igneis illaesus, &indemnis euasit: At stultis, &fortunae credentibus (inquit idem alibi) omnis videtur noua, &inopinata facies. Magna autem pars est apud imperitos mali, nonitas. Hoc vt scias, ea, quae putauerunt aspera, cùm assueuere, patiuntur. Ideo Sapiens assucscit futuris malis, &quae alij diu patiendo leuia faciunt hic leuiora facit diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum, Nesciebam hoc mihi restare. Sapiens scit sibi omnia restare. Quicquid factum est, dicit, Sciebam. Verùm plura quoque aliàs ad hanc rem, quae repetere nihil est necesse. Ad Priuata mala quod spectat, pauca etiam videntur hoc loco dicenda; ob ea, quae passim iam attigimus. Addo solùm circa Exsilium, non esse id reuerâ, sed opinione dumtaxat malum, cùm ex se nihil aliud, quàm, quaedam loci mutatio sit, qualem vltrò appetunt multi. Defert secum Sapiens in alienam regionem quidquid solidorum obtinet bonorum; hoc est, ingenium, ac virtutes, quibus beatè semper fruatur, quibusque possit etiam amicos, illorum vice, quos in patria reliquerit, sibi parare. Animo non est tam angusto, vt se vnius solùm vrbis, aut regionis ciuem agnoscat. Ciuem potiùs Mundi totius se haber; &quocumque venerit, ibi se versari, vt in patria putat. Eandem vbivis naturae faciem, maiestatemque deprehendit, idem vbique caelum intuetur, eundem Solem, eandémque Lunam, eandem choream tot Siderum. Occurrunt vbique consimiles montes, valles, planities, fluuij, fontes, arbores, herbae, lapides, animantes, homines, vrbes, &c. ac si quid varietatis est, id ipsum est, quod nosse delectat, cuiúsque gratiâ tam multi sunt, qui peregrinationes suscipiunt.