Latin
771.1 to 771.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 771.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque verò molestè habet expulsum esse à ciuibus, qui id commune cum optimis, &laudatissimis viris habeat, Aristide, Thucydide, Demosthene, innumeris aliis; ac idem respondere cum Diogene possit, cui cùm quispiam obiiceret, Sinopenses te exsilio damnarunt; imò ego sum, inquit, qui illos damnaui, vt perpetuò in Ponto, ac litaribus Euxini extremis degerent. Nihil moratur; quòd exsilium splendidae fortunae plerumque occasionem praebuerit (ex quo euasit celebre dictum illud Themistoclis, Perieram nisi periissem) Etiam reuocante interdum, postquam mentem recepit, patriâ; vt res nota est de Euagora, Pelompida, Alcibiade, Camillo, Cicerone, &c. Id attendit poiùs, licere extra patriam longè quietiùs viuere; ex quo factum est, vt Marcellus, Rutilius, aliique, id se solum tempus vixisse, quod extra patriam, ac in exsilio exegissent, exitimarint. Gratias habet ipsi fortunae, quòd paris sit conditionis factus cum Platone, Galeno, aliis, qui tam multos aunos extra patriam consumpserint; cum Zenone, Crantore, aliis, qui longum vale patriae dixerint, nec poenituerit illos tamen, cùm tales inde euaserint quales alioquin non euasissent De Carcere res videtur durior; at respectu tamen Sapientis, haudquaquam. Videlicet animum gerit, quem neque claustrum vllum cohibere, neque reuincire compedes vlli valeant. Is semper liber, ac sui inris, concludi ergastulo quî possit; quem moenia etiam Mundi non capiunt; qui immensitatem Vniuersi perlustrat, qui saeculorum omnium seriem, aeternitatemque retexit? Quid, quòd etiam hac libertate tantò vt tranquilliùs, ita praeclariùs vtitur, quantò conclusum carcere corpus &maiore quiete est, &animi cogitationes minùs distrahit, ac magis liberas adeò facit An-non verò celebre est, Anaxagoram carcere detentum, egregium conscripsisse librum de Quadratura circuli; quae quidem speculatio, vt subtilissima est, ita profectò animum expeditissimum deposcit. Quid commemorem Socratem, qui non modò in carcere est eximiè philosophatus; sed ibidem etiam carmina conscripsit; quae sanè nisi animo deducta lereno non proueniunt? Quid Boëtium, cuius nulla opera illustriora sunt, elegantioráque iis, quae conscripsit in vinculis? Cùm sint verò, qui elucubraturi insignia quaedam opera domi se abdant, foras non prodeant, ac abduci se graue ducant; nihil interesse reputat Sapiens, seu sponte propria, seu alieno iussu conclusus teneatur.