Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 778
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet loco poenitentiae, quae te turpiter de nictum subiret, succedet gratulatio, quâ te ipse veluti bees, quòd triumphâris feliciter. Fies &exinde alacrior, vt emergente aliâ occasione pariter vincas; &,si perrexeris, fiet sensim, vt commutando habitum, vin dicaturus te demum sis ab immani tyrannide, ac foedissima seruiture; &habiturus animum, pro caligante, serenum; corpus, pro aegrescente, sanum; vitam pro labante, diuturnam; ne quidpiam attingam de fama, de re familiari, déque caeteris, quae nosse est promptum. Nihil heic morandum, quòd vtraque harum Temperantiae specierum ita subdistingui in geminas soleat, vt quatuor proinde vulgò assignentur partes subiectae Temperantiae, quarum duae penès gustum sint, Abstinentia nempe, &Sobrietas, illa circa cibum, ista circa potum; &duae circa Venerem, Castitas nempe, &Pudicitia; illa circa ipsummet actum, ista circa quaepiam adiuncta, cuiusmodi sunt oscula, contactus, amplexus, aspectus, sermones, &alia. Nam negandum quidem imprimis non est, quin alia Temperantiae species circa cibum, alia circa potum versetur; verùm vtramque comprehendit generalis vox Sobrietatis, quae est virtus spectans vniuersè ad gustum; neque enim sola, quae est circa potum Temperantia, Sobrietas est. Quin-etiam vox ipsa Abstinentiae non modò perinde generalis est, ac ipsi penè Temperantiae synonyma, iuxta illud, Abstinuit Venere &vino; sed generalius etiam illi competit, qui se continet ab alieno, à lucro, à muneribus, &c. vt constare potest vel ex capite, cui Valerius titulum fecit, De abstinentia, &continentia; &ex eo, quod Cicero docet, nullâ re facilius conciliari beneuolentiam multitudinis ijs, qui Reipublicae praesunt, quàm abstinentiâ, &continentiâ. Idque ne adiiciam Temperantiam circa cibum, non tam in eo esse, vt quis à cibo abstineat, quàm vt ipsum moderatè sumat. Tametsi condonandum est, vt in penuria nominum fiat quaepiam huiusmodi, doctrinae causâ, accommodatio. Deinde, videri potest Pudicitia aut idem esse cum Castitate, ac potissimum virginali, iuxta illud: Nullâ reparabilis arte Laesa Pudicitia est; deperit illa semel. aut, si accipiatur, quatenus adiunctis recensitis adhibet modum; fieri debuisse non tam pars subiecta Temperantiae, quàm potentialis Castitatis.