Latin
779.1 to 779.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 779.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Addo autem, si species quaedam ob adiuncta illa circa Venerea fuit adhibenda; adhibendam fuisse pari ratione aliam, ob adluncta quaedam circa cibum, &potum, cuiusmodi est liguritio (ad quam spectat votum philoxeni Erixij, gruem colli prolixitate ad diuturniorem degustationem, superare auentis, vt non semel habet Aristoteles, &ob quam notantur mulieres à Terentio, Quae cum amatore suo, quum coenant, liguriunt) itémque ructatio, vomitio, cantillatio, prouocatio ad pocula, aliáque id genus. Verùm leuiora ista cùm sint; adnotandum potiùs circa Pudicitiam (quae à pudore dicta cùm sit, custos quasi quaedam castitatis haberi potest) tametsi natura nihil fecerit, cuius quasi obscoeni pudere nos debeat; ac ideò possit quadantenus seruari ritus apud eas genteis, quae aut in partibus corporis, aut in vsu, ac vocibus, quibus nominantur, obscoenitatem nulam agnoscunt; apud illas tamen, quae aliquam agnoscunt, esse eam omninò cauendam, ac nulla ratione pudorem, quo cauetur, eliminandum. Quippe seu natura, seu lex, sen consuetudo decorum faciat, ipsa est natura, quae tueri id iubet, quatenus seruatur ob commune bonum, ex cuius incolumitate, pendet singularis incolumitas, quae est vnicuique secundum naturam. Heinc praeclarè Cicero, Nec verò au- 3. Offle. diendi sunt Cynici, inquit, aut si qui fuerum Stoici penè Cynici, qui reprehendunt, &irrident, quòd ea, quae turpia re non sunt, verbis flagitiosa dicamus; illa autem, quae turpia sunt, nominibus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare, re turpe est, sed dicitur non obscoenè; liberis dare operam, re honestum est, nomine obscoenum. pluráque in eandem sententiam ab eisdem contra verecundiam disputantur. Pergit porrò: Nos autem naturam sequamur; &ab omni quod abhorret ab ipsa oculorum, auriumque approbatione, fugiamus: Status, incessus, sessio, accubatio, vultus, oculi, manuum motus teneant illud decorum. Ac statim: Nec verò histrionibus, oratoribúsque concedendum est, vt ijs haec apta sint, nobis dissoluta. Scenicorum quidem mos tantam habet à vetere disciplina verecundiam, vt in Scena sine subligaculo prodeat nemo.