Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 788
Unproofread scanNot analysed yet
ipsi Quincto, approbanti ortum ex natura ius) Hi continebant manus, &infirmiores à validio ribus tuebantur: suadebant, dissuadebantque; &vtilia, atque inutilia, monstrabant. Horum pru dentia, ne quid deesset suis, prouidebat, fortitudo arcebat pericula; beneficentia augebat, ornabat que subiectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset aduersus eos experiebatur, per quos coeperat posse: nec erat cuiquam aut animus in iniuriam, aut causa; cùm bene imperanti bene pareretur; nihilque Rex maius mi nari malè parentibus posset, quam vt abiret regno. Sed postquam, surrepentibus vitiis, in tyrannidem regna versa sunt; opus esse coepit legibus, quas &ipsas inter initia tulêre Sapientes. Sic Tacitus, sumpta occasione ex Papia Poppaea lege moderanda, postquàm illud praemisit, Ea res admonet, vt de principiis iuris, &quibus modis ad hanc multitudinem infinitam, ac varietatem legum sit, altiùs disseram, subiicit; Vetustissimi mortalium nulla adhuc mala libidine; sine probro, scelere, eóque sine poena, aut coërcitionibus agebant; neque praemiis opus erat, cùm honesta suopte ingenio peterentur; &vbi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetaba. tur. At postquam exui aequalitas, &pro modestia ac pudore ambitio, &vis incedebat; prouenêre dominationes, multosque apud Populos aeternùm mansere. Quidam statim, aut postquàm Regum pertaesum, leges maluerunt. Haeprimo rudibus hominum animis simplices erant, &c. Spectat huc, quod lustinus habet, dum hoc historiae initium facit: Principio rerum gentium, nationumque imperium penes Reges erat, quos ad fastigium tantae maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populus nullis legibus tenebatur; arbitria Principum pre legibus erant, &c. Spectare verò etiam potest id, quod Plato edisserit, cùm non admitrit quidem absolutè initium rerum, aut coetus primos hominum, quibus priores non fuerint, sed supponens tamen contigisse diluuia, &simileis cladeis saeculis retrò innumeris, quibus ciuitates, ac gentes moribus excultae perierint; ac superfuerint solùm montani, agrestesque homines, à quibus societates instaurari potuerint; autumat eos fuisse, vt aliarum artium, ita auaritiae, ambitionis, fraudisque experteis ac non modò iis, qui praecesserant, verùm etiam illis, qui sequuti sunt, quique iam viuunt, vt simpliciores, ita fortiores, modestiores, per omnia iustiores. Docet &subinde, vt artes inuentae, excultaeque paullatim fuerint, vtque ex humilibus casis, ad ciuitates condendas transierint, &quia vnaquaeque familia proprios, ac caeteris plerumque repugnanteis mores inferrent, Legumlatoribus indiguerint, qui ex perspectis omnibus eos delegerint, tenendosque omnibus suaserint, qui prae caeteris probarentur Alij autem volunt hominum aetatem coepisse à ritu ferino, &incommodo, quem immutare sapientes quidam, eloquentesque ag gressi sint. Id nempe adumbratum est ab antiquissimis Poëtarum; cùm, vt ille interpretatur. Syluestreis homines sacer, interpresque Deorum Moribus, &foedo victu deterruit Orpheus, Dictus, ob id, lenire tigreis, rabidosque leones. Dictus &Amphion Thebanae conditor arcis Saxa mouere sono testudinis, &prece blanda