Latin
789.1 to 789.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 789.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ducere quò vellet. Cicero autem rem exsequitur non semel (scilicet perpetuò veluti oblitus, quod paullò antè de cognatione, communioneque hominum cum Diis exaggerantem audiuimus. Nam, vt quae in commendationem Philosophiae habet, praeteream, veluti illud: Quid non modò nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu vrbeis peperisti; tu dissipatos homines in ocietatem vitae conuocasti; tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum literarum, &vocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum, &disciplinae fuisti. En quid in libris de Inuentione: Fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur, &sibi victu ferino vitam propagabant, nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum diuinae religionis, non humani officij ratio colebatur; nemo legitimas viderat nuptias; non certos quisquam inspe xerat liberos; non ius aequabile quid vtilitatis haberet, acceperat. Ita proppter errorem, atque inscitiam, caeca, ac temeraria dominatriae animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus, quo tempore quidam magnus videlicet vir, &sapiens, cognouit quae materia esset, &quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere, &meliorem praecipiendo reddere, qui dispersos homines in agris, &in tectis syluestribus abditos ratione quadam vnum in locum compulit, &congregauit; &eos in vnamquamque rem inducens, vtiem, atque honestam, primò propter insolentiam reclamanteis, deinde propterrationem, atque orationem studiosiùs audienteis, ex feris, &immanibus miteis reddidit, &mansuetos. En quid in Orationibus: Quis vestrûm, Iudices, ignorat, ita naturam rerum tulisse, vt quodam tempore homines nondum neque naturali, neque ciuili iure descripto, fusi per agros, ac dispersi vagarentur, tantumque haberent, quantum manu, ac viribus, per caedem, ac vulnera aut eripere, aut retinere potuissent. Qui igitur primi virtute, &consilio praestanti exstiterunt, ij perspecto genere humanae docilitatis, atque ingenij, dissipatos vnum in locum congregarunt, eosque è feritate illa ad institiam, atque mansuetudinem traduxerunt.