Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 812-2
Unproofread scanNot analysed yet
Olympiade prima supra octogesimam, grassante, spretis opibus reliquis, apprehensos Patres per medias flammas extulerunt; quo tempore aiunt, seu diuinitùs, seu casu factum fuerit, euenisse, vt ignis qua parte ingrediebantur, diuelleretur. Quàm merito iure habiti sunt Solonis iudicio felicissimi fratres illi, Cleobis, &Bithon, non modò ob beatum vitae exitum, sed etiam ob summam illam voluptatem, quâ persentiebant se exsilire, cùm boum defectu, iugo alligati suauissimo, currum, quo vehebatur mater, pertraxerunt! Sed nempe exstant satis illustria insignis pietatis exempla, ac caetera inter notissimum illud lactantis Patrem filiae, quod templo pietatis occasionem fecit. Inculco heic solùm singularem laetitiam, quâ necesse est filium probae indolis affici, cùm videt Parentes sui occasione laetari; affectu nimirum haud absimili, ac Epaminondas, qui, authore Plutarcho, testatus est erectum à se apud Leuctra trophaeum nulla re sibi magis placuisse, quàm quod superstites patentes, qui id conspicerent, haberet.