Latin
813.1 to 813.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 813.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Non hęreo porrò in describendis speciatim officiis, quibus liberi aduersus parentes tenentur; cùm generatim nosse sufficiat esse illa, imprimis quidem, vt parentes venerentur, ac reuereantur, tum eximio animi sensu, quo illos ducant maximi, vt putà quasi sui authores, ac Dei vicem in se gerenteis; tum ipso quoque cultu externo; quo testatum faciant, quâ illos dignitate eminere supra se agnoscant. Quo sanè loco est commendandum, quod de Cimone memorant, qui cùm aliunde non haberet, vnde paterni cadaueris sepeliendi ius impetraret, scipsum venundederit, illud libertatis pretio redempturus. Quanti nempe oportuit illum Parrem superstitem aestimare? Nisi verò dignus non fuit, quem Ethnicorum vnum Lactantius habuerit, in quo vera illa verae pietatis signa elucerent: qui &egentibus, inquit, stipem dedit, &pauperes nutriuit, &nudos induit. Deinde, vt illorum iussis, ac voluntati obtemlib. 6. cap. 5. perent: Haec scilicet pars est praecipua venerationis, ac reuerentiae; cùm nisi obediant, contemptum testentur. Et refragari quidem aut possunt, aut debent, si parentes fortè quid subeant, quod aduersus Deum, aduersus patriam, aduersus fas, &aequum sit. Verùm &per-rarum videtur, vt parentes tale quid iubeant; &non debet temerè filius sinistram Paterno imperio adhibere interpretationem: &recusando, moderatione, quae maximè deceat, excusare tenetur. Ex hoc autem consequitur, vt inuitis parentibus, aggredi nihil debeat, ac in rebus potissimùm, quae singularis momenti sint cuiusmodi coniugium est. Quippe cùm parentes quid intersit, nôrint, &praesumendi sint velle nihil, nisi quod liberis conducat. Consequitur &,vt si quid in parenribus sit austerum, importunum, vitiosum, id patienter ferant, &apud alios non eleuent modò, sed exprobrari etiam non sinant; vt fecisse quidem apud Ciceronem, atque Senecam Offic. 3. memoratur, qui primus Torquati cognomen. 1. de benestum tulit. Cùm enim Parenti eius L. Manlio vlt. Pomponius Tribunus plebis diem dixisset, quòd caetera inter Titum filium (hoc est, ipsummet) ab hominibus relegasset, &ruri hapitare iussisset, ipse audiens patri exhiberi negotium, accurrit Romam, &primâ luce Pomponij domum venit: Cui cùm esset nunciatum; quòd illum iratum allaturum ad se aliquid contra Patrem arbitraretur, surrexit e lecto, remotisque arbitris, ad se adolescentem iussit venire. At ille, vt ingressus est, confestim gladium distrincit, iuranitque se illum statim interfecturum, nisi iusiurandum sibi dedisset, se patrem missum esse facturum.